Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Diploma circa rotorum absolutionem vide apud Pray Hier. P. II. p. 52. Katona Tom. V. p. 459. 1. c. Andreas II. in expeditionem sacram profecturus nonnulla pretiosa e templo quoque Vesprimiensi, suo tempore compensanda sumsit, vt liae Pauli Iudicis Curiae litterae, A. MCCCXXXVII. datae testantur: „ Tenor autem dicti alterius priuiiegii Domini Andreae regis, anno dominice incarnationis millesimo , ducentesimo , XVII. confecti, exprimebat tali modo: vt, quum idem Dominus Andreas rex in succursum 5ancte Ierosolimitane terre fuisset profecturus, ab ecclesia Vesprimiensi res honestas, et vnam pretiosissimam accepisset eoronam beate memorie Kysle, XII. marcas auri purissimi continentem, praeter iapides, quam vltra marinis partibus pro centum qiiadraginta marcis argenti expendisset. " Pray Diss. de S. Lad. p. 109. Katona L. c. p. 245. A. Cfu 1217. Idem Honorius donationem a Catapano, Agriensi Episcopo, Capitulo suo factam, rati habet. Capitulo Agriensi. Iustis petentium desideriis kistum est nos facilem praebere consensum, et vota , quae a rationis tramite non discordant, affectu prosequente complere. Eapropter dileeti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, decimas parochiae Scerenichi (Szerencs) quas Venerabilis frater noster C. Agriensis episcopus, ad supplendum vestre mense defectum, vobis pia liberalitate et prouida deliberatione concessit, sicut eas iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos Ecclesiae Vestrae, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere , aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, indignationem omnipotentis Dei, et BB. Petri et Paulli Apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum