Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

ctum, cansecrationes altarium, basilicarum, ordi­nationes monachorum, et clericorum vestrorum, qui ad sacros ordines fuerint promouendi, a quo­cunque malueritis, recipiatis episcopo, si quidem Catholicus fuerit. — — — Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ne quis archiepiscopus , vel episcopus ad monasterium accedat, caussa ordines, vel missas publicas celebrandi; nisi ab abbate fue­rit inuitatus. Praecipimus autem, ne quis — — Sed ea monasterium ipsum gaudeat libertate, qua gaudet monasterium Cassinense, sicut a praedeces­soribus nostris eidem monasterio est indultum. — Si qua igitur in futurum ecclesiastica , secularisque potentia, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire contigerit , secundo , tertioue commonita, nisi reatum suum congrua sa­tisfactione correxerit , potestatis , honorisque sui dignitate careat.. — — Datum Perusiae, per ma­Bum Thomae, TT. S. Sabinae presbiteri Cardina­lis, idibus Iunii , indictione IV. incarnationis do­minicae, anno MCCXVI. pontificatus vero domini Innocentii PP. tertii anno nonodecimo. Apud Novak Vind. p. 1,9 -— 2«. Katona H. C. T. V. p. 225 — 6. Litem contra abbatem S. Martini hoc tem­pore Stephanus Episcopus Zagrabiensis mouit, diutur­nam satis, ac anno 1232. nonnisi ex toto compositam j vt litterae Gregorii IX. ad annum illum testantur. A. Cli. 1216. Kobertus , Episcopus Vespri/niensis, fauentem iuribus suis a legatis Pontificiis obtinet sententiam. Pelagius, miseratione diuina, episcopus Alba­nensis , et Stephanus, basilicae XII. apostolorum presbyter cardinalis, vniuersis praesentem paginam inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad no-

Next

/
Oldalképek
Tartalom