Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

titiam vestram voluimus peruenire, quod venera­bilis in Christo pater , Yesprimiensis episcopus , olim apud sedem apostolicam eonstitutus, reueren­dum in Cliristo patrem, Strigoniensem Archiepi ­scopum, per litteras apostolicas citari obtinuit , sibi super coronatione et inunctione reginarum Hungariae , abbatiis et praeposituris regalibus suae diaecesis, et aliis iniuriis responsurum. Ytrique igitur termino praefixo comparente, ad communem petitionem eorum dedit nos summus pontifex su­per positis articulis cognitores. Coram nobis ita­que posuit praefatus episcopus , praesente archie­piscopo contra eum, quod iure et possessione co­ronandi et inungendi reginas , eumdem, auctori­tate propria spoliarat ; chrisma , oleum S. et alia ecclesiastica sacramenta praeposituris et abbatiis regalilms , intra Yesprimiensem Diaecesim, in ipsi­us praeiudicium conferendo, et alia sibi iura epi­scopalia vsurpando, in eiusdem episcopi grauissi­mam laesionem ; demum post altercationes multi­plices, vnanimi voluntate consensum est ab vtro­que, quod nos, iuxla Domini papae mandatum, quaestiones propositas amicabili, si possemus con­cordia , vel iudicio sopiremus. Ynde nos fere de partium voluntate sic duximus slatuendum: quod si rex et regina simul coronari debeant, et inun­gi; Strigoniensis coronet et inungat regem, etVes­primiensis reginam. Si vero sola regina debeat co­ronari , et inungi : StrigonieMsis inungat eam; Vesprimiensis autemcoronam imponat eidem. Quod si contigat Slrigoniensem in coronatione reginae abesse; Vesprimiensis nihilominus inungat et co­ronet eam. Si autem contingit Strigoniensem in Budensi ecclesia celebrare ordines; ex permisione

Next

/
Oldalképek
Tartalom