Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
citer se fuisse, senserit , in opportunitatibus nostris nos adiuuari quotidie feliciter sentimus. Ynde , quia beatus Rex Stephanus illam ecclesiam speciali praerogatiua dilectionis in omnibus amplexus est, tantae praerogatiuae (alias praerogationi ) quam ex longa antiquitate possidet, derogare minime in aliquo volentes, sed, vt ius exigit, eundem locum, quem integro affectu specialiter diligimus, ampliare satagentes, scilicet (al. sibi) quidquid est in authentico beati regis, ad recidendam quamlibet calumniam in posterum, perpetuo confirmamus. Tenor autem authentici ipsius talis est: „In nomine Domini Dei Summi. Stephanus , superna prouidente clementia Vngarorum Rex. Credimus, et vere scimus"(cetera vide ada. 1001.) Tributa autem, quae a Sancto rege Stephano Ecclcsiae S. Martini sunt donata, haec sunt: Tertia pars de Poson. Vt autem haec omnia, quae in authentico B. Regis sunt expressa , illibata permaneant perpetuo et inconuulsa praedictae ecclesiae; sigilli nostri charactere praesentem paginam iussimus insigniri. Datum per manus Thomae, praepositi Albensis, et aulae regiae Cancellarii. Anno ab Incarnatione Domini MCCXIII. Venerabili Ioanne , Strigoniensi Archiepiscopo; reuerendo Bertholdo , Colocensi Archiepiscopo , Bacsiensi et Budrugiensi Comite , existentibus ; Calano Quinqueecclesiensem, Kathapano Agriensem, Simone Varadiensem, Desiderio Csenadiensem ; Willelmo Transiluaniensem, Gotthardo Zagrabiensem , Iacobo Vachiensem, Ecclesias feliciter gubernantibus. Iula, bano et Comite de Castro ferreo; Nicolao, Palatino et Comite Schenadiensi; et alio Nicolao , Vajvoda , existentibus; Bancone Posoniensem , Andrea Su-