Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

prunensem, Tiburtio Musuniensem, Potli Kewen­sem, eomitatus tenentibus , anno regni nostri IX. Apud Novak Vindic. p. 53. Agam. Pallad. p. 16. Katona H. C. T. V. p. 173. sq. I n diplomate S. Ste­pliani legitur: Tertia pars tributi de Poson in omnibus rebus , sine praesentibus, siue futuris. " ln transumto vero Andreae : Tributa autem, quae a S. rege Stephano ecclesiae S. Martini sunt donata , haec sunt: tertia pars de Poson. " Quod argumento est, donationes Stephaneas per transcriptorem ad sensum redditas esse. A. Ch. 1213. Gertrudis Begina secundum Abbateni S. Mar­tini fert sententiam. „ Dominus Andreas, rex Hungarorum exeel­lentissimus, — — impeditus demum necessariis regni sui caussis, puta profecturus valida manu in exercitum contra Gubatos; nobilissimae G. regi­nae Hungariae et Venerabili B. Colocensi Archie­piscopo, et vniuersis principibus, communiter in curia circa ipsam reginam tum temporis commo­rantibus, pleno iure secundum iustitiae tramitem dimisit definiendam — — T 1*? visis inspectisque priuilegiis ecclesiae beati Martini, veris et authen­ticis in omnibus repertis, iustitia abbati suffragan­te, sic sunt arbitrati: quod Iobbagiones et ciuiles Posonienses, maxime Khuker, totam terram dua­rum villarum , scilicet Stara , et Vdvorii, abbati in pace dimitterent possidendam; in recompensa­tionem vero totius damni, duarum villarum, pe­nitus destructarum , triginta quinque aratra per­soluerent. Haec autem acta sunt, Nicolao, Gomi­te Curiali reginae, et Geuriensi; Tiburtio Comite Mossuniensi; Bagu, Comite Albensi; Petro , Co­mite Chenadiensi ; in curia circa dominam regi­nam tunc commorantibus, et omnia vnanimi con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom