Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
diacono; Esau, Domini Transsiluaniensis Episcopi Yconomo. Apud Pray Hier. P. II p. 253. Katona H. C. Tom. V. p. 171. Terram Bozza in limitibus Transiluaniensis et Agriensis episcopatuum sitam 1'uisse, monstrant lites inter eosdem iurisdictionis causae enatae, vt infra. A. Ch. 1213. Andreas II. R. II. diploma fundationale Abbatiae S. Martini a Proto - Rege concessum , transscribit et firmat. In nomine Sanctae Trinitatis , et indiuiduae Vnitatis. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Croatiae, Dalmatiae, Ramae, Seruiae , Galliciae, Lodomeriaeque Rex in perpetuum. Priuilegia regum felicis memoriae tanto efficacius in iure suo intemerata conseruari , nec non et regia auctoritate renouari debent, ne ingrata vetustate temporum, vel calumniosa cauillatione depereant; quanto misericordius ab eis erogata Deo indefesse seruientibus, ex ipso rerum argumento, euidenter esse edocentur. Dilecti igitur et fidelis nostri Orcz (Vriae) abbatis de monte S. Martini in Pannonia, fauorabili petitioni benigne condescendentes, priuilegium beati Stepliani regis, gloriosae memoriae, tanto clementiori affectu , ne inimicae vetustatis succumberet silentio, vel aliqua calumnia emergente, deperiret, regia auctoritate dignum duximus corroborare, et renouare, quanto supernae vitae feruentiori desiderio ab ipso beato rege collatum et confirmatum dictae ecclesiae esse minime diffidi • mus, et quanto euidentius, sicut ipse sanctus rex in priuilegio suo asserit, quod meritis beati Martini et orationibus ibidem iugiter Deo seruientum quodam tempore de inimicis suis adiutum effica10 *