Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

salutem in vero salutari. Quoniam viros religiosos, et soli Deo militantes, in amplexu caritatis, sicut iustum est et lionestum, regere volumus et foue­re; ideo iustis postulationibus fratrum liospitalis S. Mariae in Ierusalem, de domo Teutonicorum, annuentes, in terra, quae Borza nuncupatur, quam vacuam, et inhabitatani ex regia donatione, im­mo potius proprio sanguine, adepti sunt, et aquo­tidianis paganorum defendunt incursibus, se omni­bus periculis subiicientes ; ab vniuersis eiusdem terrae incolis , praesentibus et futuris, liberam percipiendi decimas, eiusdem fratribus, de con­sensu JCapituli nostri, concessimus facultatem, eo tamen excepto : quod si Hungaros, vel Siculos ad dictam terram transire contigerit, nobis et eccle­siae nostrae in decimis teneantur respondere. In­stitutiones etiam Sacerdotum in Eeclesiis, in eadem terra aedificandis, praesentatione tamen coram VI­trasiluano episcopo facienda, libere concedentes; ita tamen, quod praenominati fratres nobis et successoribus nostris, si nos ad partes illas con­tingeret declinare, cum iusto et canonico equita­turarum numero, debitam exhibeant procuratio­nem. Caussarum etiam criminalium, maxime ea­rum, quae ad sacerdotum pertinent depositionem, nobis iurisdictionem penitus relinquentes. Actum publice , anno verbi Incarnati MCCXIII. praesen­tibus, Domino Bertoldo, Colocensi Archiepiscopo; Bollando, praeposiso Budensi; Nicolao Comite, filio Borczj^; Orbatio Comite; et aliis quam plu­ribus; praesentibus etiam Canonicis Albensibus: Ruberto, Cantore; Aegidio, Archidiacono; Ma­gistro Rogero, Archidiacono; Hugone, Archi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom