Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

imm, aut alios yiros idoneos, ad concilium pro se mittant, cum nonnulla sint in ipso tractanda, quae specialiter ad ecclesiarum Capitula pertinebunt. In­terim vero et per YOS ipsos, et per alios viros pru­dentes vniuersa subtiliter inquiratis, quae corre­ctionis, aut reformationis studio indigere videntur ; et ea fideliter conscribentes, ad sacri Concili per­feratis examen j circa subuentionem necessariam terrae sanctae, vbi Deus rex noster ante secuJa salutem in medio terrae dignatus est operari, opem et operam efficaciter impensuri, assistendo fideliter et prudenter iis, quos deputauimus ad lioc nego­tium specialiter procurandum. NuJIus igitur fal­laciter se excusanclo ab executione tam sancti operis subtrahat, si canonicam vult elfugere vl­tionem. Nemo dissensionum obstacula, aut itine­rum impedimenta caussetur, quae Domino facien­te signum in bonum, ex magna iam parte cessare coeperunt. Nam et quanto imminent maiora pe­ricula, tanto potiora conuenit adhiberi remedia ; nunquam enim nauigabit per aequora, qui semper exspectat, vt mare non concitet ex se fluctus. Da­tum Laterani XIII. Kal. Maii. Pontificatus nostri Anno sexto decimo. E Collect. Conc. Labb. Tom. XIII. p. 90 9—10. Epi­stola liaec fuit etiam ad Archiepiscopum Strigoniensem in Hungaria, et Spalatinum in Dalmatia destinata ; vti docent adnotationes ibidem contentae. Ari. Ch. 1213. Vilhelmus, Transiluariiae Episcopus, Equiti­bus Teutonicis decimas terrae Borza, alias Bozza confert. w. Dei gratia, Transsiluanus episcopus, vni­uersis, ad quos litterae praesentes peruenerint , Tom. III. 1 0

Next

/
Oldalképek
Tartalom