Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
congregari! disposuimus interim per viros in singulis prouinciis plenius explorare, quae apostoliCae prouisionis Jimam exposcitnt, et praemittere viros idoneos ad terrae sacrae negotium procurandum; vt si exigente necessitate sacrum concilium approbauerit, nos personaliter ipsum negotitim assumamus efficacius promouendum. Credentes igitur hoc salutare propositum ab illo descendere, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum, vniuersitati vestrae per apostolica scripta praecipimus, quatenuS vos taliter praeparetis, quod a praesenti domH nicae Incarnationis millesimo, ducentesimo, ter-* tio decimo annovsque ad duos annos et dimidium, praefixis vobis, pro termino Kalendis Nouembris, nostro vos conspectui praesentetis cum modestia et cautela; ita quod in Vestra prouincia vnus vel duo de suffraganeis valeant episcopis remanere pro Christianitatis ministeriis exercendis, et tam illi, quam alii, qui canonica forte praepeditione detenti personaliter venire non possent, idoneos pro se dirigant responsales, personarum et euectionum mediocritate seruata, quam Lateranense Concilium definiuit, vt nullus omnino plures, quiuis autem pauciores adducere secum possit; nec quisquam superfluas fa^ ciat et pomposas, sed necessarias tantum, et moderatas expensas, ostendendo se actu , et habitu verum Christi cultorem; cum non secularis applausus, sed spiritualis profectus in hoc sit negotio requirendus. Iniungatis autem vos, Fratres Archiepiscopi et episcopi, ex parte vestra vniuersis ecclesiarum Capitulis non solum Cathedralium, sed etiam aliarum, vt praepositum, vel deca-