Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
nobis sub vestris sigillis dirigere proeuretis, praefigentes eis terminum competentem, quo cum ipsis nostro se conspectui repraesentent, sententiam, auctore Domino, recepturae. Testes autem , qui ytraque parte fuerint nominati, si se gratia, odio, •vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam, cessante appellatione ,cogatis veritati testimonium perhibere. Nullis litteris obstantibus , praeter assensum partium, a sede apostolica iinpetratis, Quod si vero non omnes — duo vestrum ea — — Datum Laterani, V. nonasMartii, Pontificatus nostri anno quinto decimo. " Apud Baluz. Tom. If. p. 600. L. XV. epist. 7. Katona H. C. T. V. p, 144, Abbatia Szekszardiensis fuit Benedictinorum , non Cisterciensiqm Ordinis origine; vel ergo subseque trapsiit ab illis ad bos; aut titulus O r d i n i s Cisterciensis, ad solam Cikadoriensem refertur. A. Qk. 1213. Idem Innocentius causam Episcopi Bambergensis, fratris Gertrudis lleginae, interuentu Andreae H. II. cordi sumit. Andreae, illustri regi Hungariae. Licet Bambergensis episcopus in multis offenderit j nos tamen interuentu precum tuarum , rigorem iustitiae temperantes, venerabili fratri nostro Maguntinensi Archiepiscopo , apostolicae sedis legato, nostris damus litteris in mandatis, vt non procedat aduersus eum; sed, inquisita super facto eius, de quo ipsi mandauimus, plenarie veritate, quicquid inuenerit , fideliter nobis scribere non postponat; vt circa ipsum, secundum quod expedierit, procedamus. In quo tuae non erimus deprecationis iminemores; nisi forsitan ipse suis excessibus inter-.*