Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
cessoris afFectum impediat, et effectum intercessionis excludat. Datum, vt supra. Apud Baluz. Tom. II. p. 717. Lib. XV. ep. 224. Katona H. C. T. V. p. 166, Videtur Ecbertus non tantum conspirationis aduersus Phiiippum lmperytorem , sed etiam aliorum criminum suspectus fuisse, cum Pontifex criminum meminerit. A. Ch. 1213, Idem Innocentius controuersiam inter A. Episcopum Strigoniensem , et Capitulum Vesprimiense , decimarum causa , reuideri iubet. Waradiensi, et Nitriensi episcopis , et abbati de Egris, Cenadiensis. Ex vestris accepimus litteris, quod, quum causam, quae inter Venerabilem fratrem nostrum, Vesprimiensem Episcopum , ex parte vna , e,t dilectos filios, Strigoniense Capitulum, ex altera , super quarumdam decimis vinearum, positarum iuxta Strigonium , verlitur, expe-' rientiae Vestrae sub certa forma duxerimus committendam; vos in ipso negotio propter quasdam exceptiones, aduersus eundem episcopum ex parte capituli propositas coram vobis, quas sub vestris sigillis ad nostrum transmisistis examen , et nos sub bulla nostra vobis remittimus interclusas, procedere distulistis. Volentes igitur, vt finis litibus imponatur, vobis per aj>ostolica scripta praecipiendo inandamus, quatenus non obstantibus exceptionibus supradictis , in causa ipsa , iuxta prioris mandati nostri tenorem, ratione praeuia procedatis, recipientes testes, et probationes episcopi, quibus vti voluerit; quum per narrationem eiusdem episcopi, et responsionem capituli, asserentis, bonae memoriae K. praedecessoreni e])iscopi saepe dicti, a quaestione , quam super eisdein decimis ,