Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
luerit exhibere. Alioquin ab alio, quern maluerinf, catholieo Praesule suscipiendi ea liberam liabeant facultatem; sicut in priuilegiis praedicti Paschalis et bonae memoriae Alexandri Papae, praedecessorum nostrorum, perspeximus contineri. Non obstante priuilegio Clementis Papae, qui mentionem non fecit de praedictis praedecessorum suorum priuilegiis, sed de priuilegio sancti Stephani Regis, cui, quantum ad hoc capitulum, per saepe fatos Romanos Pontifices exstitit derogatum; praesertim, cum ipse Clemens priuilegium illud concesserit, saluis institutionibus non solum Romanae Ecclesiae, sed ipsius etiam legatorum. Non obstante praescriptione, quam idem Abbas in suum subsidium opponebat: quia, si consummata erat praescriptio, quando Abbas Sancti Martini ab Alexandro Papapriuilegium impetrauit, iuri praescriptionis renunciasse videtur; praesertim, quum coram nobls priuilegio illo sit vsus, quod suae intentioni, quantum ad hunc articulum , contradicit. Si vero nondum consummauerat praescriptionem, sed erat in praescribendo, post impelratum huiusmodi priuiiegium bonam fidem non habuit, et ideo seoundum canones non praescripsit. Ceterum inlerdictos vel excommunicatos Vesprimiensis Episcopi praedicti Clerici studeant euitare, ac parochianos Ecclesiarum, ad eundem Episcopuin pertinentes, contra voluntatem ipsius ad diuina officia non recipiant, nec illis impendant ecclesiastica sacramenta. Super ceteris autem, quia nobis non potuit fieri plena fides ; per apostolica vobis scriptamandamus, quatinus recipiatis testes, quos partes duxerint producendos , et tam attestationes , quam alias pro lationes earum fideliter redigatis inscriptis, easquo