Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
pat; Ecclesiam etiam in Thapey (Toppey) in cuius possessione ipsum fuisse, idem Abbas confessus fuerat, repetebat. Reconciliationes etiam poenitentium, et ordinationes Clericorum , ad se asserens pertinere ; humiliter postulabat, vt chrisma, oleum sanctum, et alia ecclesiastica sacramenta, Capellani et liomines S, Martini, in Yesprimiensi diaecesi constituti, abeo, tanquam a suo Diaecesano perciperent; sibi cognitiones caussarum spiritualium relinquendo. Nos autem intellectis per venerabilem fratrem nostrum Hugolinum, Hostiensem Episcopum, quem partibus concessimus auditorem, quae proposita fuerant coram eo, obiectiones propositas ab Episcopo contra priujle-: gia praedictorum Paschalis Papae et Sancti Stepha-? ni Regis , quibus Abbas sufficienter respondit, in-> ualidas esse decreuimus, vt eis non obstantibus, priuilegia ipsa valida reputentur; si authenticum praedicti Regis tale repertum fuerit, quale nobis rescriptum ipsius, sub bulla carissimi in ChristQ lilii nostri Hungarorum Regis illustris, exstitit praesentatum. Quantum tamen ad fundandam intentionem Abbatis proficiat, opportuno tempore decernemus. Interim autem nihil circa statum monasterii secundum perceptionem decimarum, quain idem jnonasterium possidet, immutetur. Chrisma vero , oleum sacrum, consecrationes altarium, seu Basilicarum, ordinationes Clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promouendi , Clerici Ecclesiarum, vel capellarum ipsius monasterii, quaesunt in Yesprimiensi Diaecesi constitutae, a Vesprimiensi Episcopo postulabunt, si "quidem catholicus fuerit, etgratiam, atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis, et sine prauitate aliqua vq-