Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tisfactionem congruam exhiberi. Et ne 4e parocliianis dubitatio aliqua oriretur, sic petiit distinguendo, vt parochianos de villis Fayz , et de Gurbei a Capelia Thapey non subtrahat episcopus memoratus; parochianos autem de praedio Dominici de Mogh, et de vdwornicis regiis et de viiia iiiorum, qui dant regi Martium a eapella, de porcorum custodia non subducat , inhibens sacerdotibus , ne recipiant capetias aliquas, vel cubulos vini, a regis, vel reginae conditionalihus, qui vulgo regales serui vocantur ; ab ipso ea recipi permittentes, cogens insuper regis sagittarios et Bissenos ad decimas integre persoiuendas. Petiit etiam postmodum et humiiiter postulauit , vt memoratus episcopus non impediat, vel faciat impediri , quo minus omnes, qui in Simighi. parochia, vel comitatu consistunt, de omnibus, quae possident, decimas integras sibi soluant; sicut in priuilegiis felicis memoriae Paschalis Papae, et S. regis Stephanj plenius continetur. Praefatus vero episcopus, in 110stra praesentia constitutus, e contrario postulauit, vt decimas Simighiensis Comitatus, infrasuae diaecesis terminos consistentis, quas detinet Abbas , sibi restitui faceremus, nisi dictus Abbas aliquo speciali iure se ipsas iuste possidere monstraret; mandantes ipsum per eumdem Abbatem, quum dictum Comitatum visitat, in suis Ecclesiis procurari. Petebat insuper deputatam quartam fabricae sibi restitui ad Ecclesias reparandas. Capelias in viila subulcorum , et S. Ladislai de Fisgoi (al. Fisfeu) destrui postulans, tanquam sine auctoritate et consensu Episcopi Diaecesani constructas; et petens Ecciesiamde Keurishyg, in qua sibi dictus Abbas spiritualem iurisdictionem vsur-