Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1211. Andreas II. 11. II. Equitibus Ordinis Teutonici terram Bozza, in confmiis Transiluaniae y ac Kalachiae , confert. In nomine Sanctae Trinitatis, et indiuiduae Ynitatis. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriaeque Rex in perpetuum. Inter regalis Excellentiae insignia, quibus recolendae memoriae Antecessorum nostrorum recolenda memoria insignitur, istud excellentius ac commendabilius prae ceteris inuenitur, commendandis liospitibus largioris liberalitatis dexterarn porrigere; quorum conuersatio et vtilis esse Regno discernitur, et oratio Deo commendabilis esse reperitur. Hinc est, quod piae recordationis parentuin nostrorum vestigia pro desiderio amplectentes, et aeternae vitae brauium cum eis post praesentem cursum appreliendere cupientes, Cruciferis de liospitali Sanctae Mariae , quod quandoque fuit in Ierusalem, sed rnodo peccatis exigentibus situm est in Acaron, charitatis intuitu quamdam terramT3orza noniine, vltra syluas versus Cumanos, licet desertam, et inliabitatam, contulimus pacifice inhabitandam, et in perpetuum libere possidendam; vt etRegnumperconuersationem eorum propagatam dilatetur , et eleemosyna nostra, per orationem eorum ad remedium animae nostrae, et parentum nostrorum , co • ram siimrno Deo deportetur. Praeterea eis concessimus, quod si aurum vel argenlum ibi in praedicta terra Borza inuentum fuerit, cum (vna) pars ad fiscum pertinebit, reliqua ad eos deuoluetur. Insuper liberafora , et tributa fororum terrae eiusdem eis totaliter indulsimus; et ad munimen Regni contra Cumanos castra lignea, et vrbes li-