Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
gneas construere eos permisiinus; statuimus etiam, quod nullus Yajuoda super eos descensus liabeat; liberos denarios, et pondera eis remisimus , et ab omni exactione immunes et liberos .eos esse permisimus; nullius iudicio, siue iurisdictioni, nisi solius Ilegis iubiaceant; iudicem inter se eligentes super se constituant. Nos vero praemissos Cruciferos in possessionem supra dictae terrae Borzaper Pristaldum nostrum Secatae Iuna ( Fekete Iura ?) nomine, iussimusintroduci; qui praedictam terram perambulauit, et eam ad verbum Micliaelis Yajuodae, certis metis circumsignatam , ipsis assignauit. Prima vero meta huius terrae incipit de indaginibus castri Almage, et procedit vsque ad indagines castri Noisgiant; et inde progreditur vsque ad indagines Nicolai, vbi aqua defluit, quae vocatur Alt; et sic ascendendo per Alt quae, vbi Fortiilou cadit in Ait, et iterum vadit vsque ad ortum eiusdem Fortillou, et ab ortu aquae, quae Tirnis vocatur, progreditur vsque ad effluxum aquae, quae Borsa nominatur; deinde sicut montes niuium complectuntur eamdem terram, tendit vsque Almagiam ; terra vero liaec tota, sicuti praedicti montes et flumina ipsum circumeunt, vocatur Borza. Licet autem istud, quodquod charitatis gessimus intuitu, apud eum, qui charitas est, nulia celet temporum obliuio, nos tamen ad cautelam in posterum praesentem eieemosynam sigilli nostri iussimus corroborari testimonio. Datum per manus Magistri Thomae, Aulae Regiae Cancellarii, et Wesprimiensis Praepositi. Anno ab Incarnatione Domini MCCXI. Venerabili Ioanne, Strigoniensi Archi-Episcopo, Reuerendo Bertholdo Colocensi Electo, et Bano existentibus; CalanoQuin-