Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. C/i. 1211. Exemplum ritus explorandi verilatem per ferrum candens. Quum, que ad tempus fiunt, labente temporis curriculo ab bominis memoria recedunt; pulcher­rime A rsus consuetudinis inoleuit, ea sub littera­rum priuilegio memoriter retinere. Verbi gratia regnante glorioso Rege A. tercii Bele Regis lilio, anno ab Incarnatione Domini MCCXI. Abbas beati Martini, Vros nomine, cum Comite Ca­mere tunc temporis Gatk nomine, causam in­iens, terram Sala, cum silua. quae in insula Vag continetur, ad X. aratra pertinentem, iustitiam ecclesie beati Martini fuisse, iniusteque ab ea ab­latam asserens, requirebat. £ contra ille a Rege sibi traditam, et ininime ad ius ecclesie praedicte pertinere referebat. Abbali autem misericordiam regis pro causa prefata obnixe deprecanti , vtrius­que tam Abbatis videlicet , et Comitis prenomina­ti causam, Archielectus Cholocensis, Bertholdus N. Rege admonente suscepit discutiendam. Discus­sa vero vtrorum causa, vti iustitia exigebat, ho­minem ecclesie prefate ad candens ferrum in loco Budensi, mediante iis pristaldo, Botli nomine, Ba­chiensi Canonico, diiudicauit. In quem locum ad­uenientes , et omnia secundum ritum ecclesiasti­cum celebrantes, per merita beati Petri princi­pis apostolorum, vt iusticia beati Martini demon­strarelur, homo ecclesie predicte ab omni penitus ferri rubigine, atque combustione extitit liberri­mus. Huius autem rei testes Iacobus Budensis ec­clesie prepositus, Paulus Cantor, Iohannes Custos, Decanus Moyses, Leo Sacerdos, Teka sacerdos, Geruasius sacerdos, et alii ,quam plures eiusdem loci Canonuii extiterunt. Ex autographo Schwartncr Diplomatices p. 539.

Next

/
Oldalképek
Tartalom