Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
bensi, et I.^vmi^ensi A Diaconis, Retro etiam Y i c e - N omin-tr nostro, etTTapa Comite Canonico Wesprimiensi ibi existentibus, et aliis quam pluribus. Actum Wesprimy in Ecclesia S. Michaelis Anno Dominicae Incarnation. MCCX." E Collect. Heuenesi. Tom. LXXlX. p^ 375. A. C/i. 121 t. Innocentius PP. III. commutationem possessionum , inter Episcopum Zagrabiensem et Templarios factam , confirmat. Magistro, et fratribus militiae templi, in Yngaria constitutis. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere assensum, et vota , quae a rationis tramite non discordant, ^ffectu prosequente complere. Eapropter dilecti in domino filii, vestris iustis petitionibus inclinati, commutationem inter vos, et venerabilem fratrem nostrum Zagrabiensem episcopum , super quibusdam decimis et aliis rebus initam, sicut pie , ae prouide facta est , et in authentico, super hoc confecto, plenius continetur , auctoritate confirmamus apostolica, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo — — Datum Laterani XI. Kal. Februarii pontificatus nostri anno tertio decimo. Apud Baluz. Tom. II. p. 501. L. XIII. epist. 48. Katona H. C. Tom. V. p. 123. JVlagistrum liunc fuisse nomine Pontium, fragmentum sententiae ab ipso secundum Tragurienses pronunciatae, liis verbis indicat: ,,Fr. Pontius de Cruce , bumilis magister militiae templi per Vngariarn et Slauoniam et locumtenens regius in Croatia et Ualmatia." Apud Farlatum T. IV. p. 217.