Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1205. hlem Innoeentius de intertentione Heginae viduae, ac iuribus Hegis pupilli, trinis prouidet litteris. Innocentius — eidem. Post obitum — vt in litteris superioribus — ad vocem, mancipare. Accepimus autem , carissima in Cliristo filia —• regina Vngariae, referente, quod quum praedictus rex frater tuus, in vltimis laboraret; coram venerabili fratrenostro — archiepiscopo Colocensi, et quibusdam aliis regni prineipibus, de pecunia, quam in monasterio dePelis habeat, ita disposuit: quod duas partes eiusdem fratres domorum templi et hospitales haberent, in subsidium terrae sanctae, et tertia eius filio conferretur. Quum ergo te deceat voluntatem illius vltimam implere ; nobilitatem tuam monemus attente et hortamur, per apostolica scripta mandantes, quatenus iuxta dispositionem regis ipsius pecuniam illam facias erogari. Datum vt supra. Secundas eodem ingressu: Innocentius etc. sic dedit: Quum autem eidem regi, et carissimae in Christo liliae reginae, matri eius, post fratris tui decessum, quosdam redditus, sicut accepimus, promiseris te daturum; monemus nobilitatem tuam , et exhortamur attente , et per apostolica scripta tibi mandamus, quatenus illos ei facias cum integritate persolui, vt circa eos, et te patrem, exhibeas, et patronum; tibique propter lioc praemiuin salutis aeternae proueniat, et fauor humanae laudis accrescat, quum te pium, et benignum habueris, vbi pius et benignus teneris adesse. Datum vt supra. Tertias hunc in modum scripsit: Innocentius — mancipare. Vt igitur eidem regi regni iura, integra conseruentur; nos qui ex apostolatus oflicio tenemur tueri pupillum, quiim illius , quamuis