Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

4 r>8 / indigai, vices geramus in terris , cui dicitur per prophetam; pupillo tu eris adiutor; " obsecramus jn Clu isto Iesu, qui venturus est iudicaturits vi­uos et mortuos; et auctoritate praesentium sub obtestatione diuini iudicii districtius inhibeuius, ne, dum idem rex fuerit in aetate minori, alienentur regalia in detrimentum ipsius ; sed ad ea frdeliter conseruanda, diligens studium irnpendatis et ope­ram eflicacem. i)atuiu vt supra. Apud Dobner ibid. p. 552, ep. 38. Katona p. 762. sq, vi. C/i. 1205. Tdem Tnnocentius Hungaris constantem erga Ladislaum Regem fidem commendat. Innocentius Episcopus , Seruus Seruorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis , episcopis , abbatibus, praepositis, ceterisque praelatis, atque principibus, clero, atque vniuerso populo Vnga­riae salutem et apostolicam benedictionem. Post obitum inclitae recordationis Henrici, regis Vnga­riae, dilecti filii, nobilis viri ducis Andreae , fra­tris ipsius , litteras suae deirotionis primitias , — vt in primis vsque: mancipare. Vt igitur erga re­gem ipsum , qui post patris decessum, vobis do­minus remansit, et haeres, fidelitatis constantiani obseruetis, aLictoritate vobis praesentium districtius inhibemus, ne cui contra ipsum consilium, aut au­xilium impendatis; sed resistatis omnino, regis de­fendentes honorem , si quis forsitan contra eum agere attentaret. Datum, vt supra. Apud Dobner Mon. T. II. p. 353. E reg. anni VIII. ep. 40. Katona Tom. IV. p. 761. Speciatiin Episcopis, Metropolitae Colocensi subiectis, eadem de re lianc in sententiam scripsit: Innocentius Episcopus — venerabilibus fratribus suf­fraganeis Ecclesiae Colocensis salutem et apostolicain benedictionem. Vt sitis in fidelitete constantes , et inte­gritatcm faniae \estrac consciuetis illaesam, fraternitati

Next

/
Oldalképek
Tartalom