Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
tanter; qnae quum essent eiusdem regis insignitae sigillo, nouitati tuae, non falsitati, petebas a nobis adscribi; in quibus continebatur expresse, vt tuis verbis vtamur, quod quum ex regis ipsius dispositione , ob teneram filii eius regis, Ladezlai, aetatem, pueri curam, et regimen regni susceperis; promtam geris voluntatem, quae bene constituta sunt, obseruare, et quae per ipsum regem laudabiliter noueris inehoata, quantum in te est , feliciter elfectui maneipare. Nos igitur , intentionis tuae sinceritatem in domino collaudantes , regem ipsum puerum, cui fidelitatem feeisse dignosceris, promissione facta super administratione regni, ac tutela suscepta de ipso, tuae prouisionis industriae attentius commendamus, vt nomini tuo praeconia verae laudis aecrescant ; quum idem rex benignum patrein in patruo , et protectorem propitium inuenerit in patrono , et ab altissimo rege , cui puero reges, venientes de Sabba, plena deuotionis munera obtulerunt, salus tibi proueniat, et remLinerationis aeternae corona ; nec contra ipsum regem, nepotem tuum, prauas aliquorum suggetiones admittas; cui, tanquam filio, pro patre teneris adesse; qLiem, quum sit paruus et puer , tanto debes cariorem habere, ac pro eo regni negotia diligentius procurare, quanto propensius impensa sibi beneficia recognoscet, quLiin, auctore Deo, adultam peruenerit ad aetatem, in qua se patrem non perdidisse cognouerit, sed nmtasse, Datum Romae , apud Sanetum Petrum, VII. Kalendas Maii, ponlificatus nostri anno oclauo. Apiul Dobner Mon. T. II. p. 542. E reg. anni VIII. ep. 36. Katonu Tom. IV. p. 759. sq.