Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

persuacleat assensum; ea propter nos Henricus, Dei gracia, Dux Cracouie, ac eciam Silesie , no~ tum facimus tam presentibus, quam eciam futuris , quod peticione Comitis Theodori, Palatini Craco­uiensis, inclinati; libertatem sibi Theotonicos lo­candi in sylua circa fluuios, qui sic vocantur, con­cessimus : Ostrovno , Dunaiec, et Dunaiec niger, Rogoznik, Lipietniclia, Slona, Zataynicha, Ne­delska, Stradomia ; quantum est de sylua ipsius, dantes eciam sibi his pactis, et his eondicionibus vti, quibus Theotonici Silesienses, in siluis locati, vtuntur, in dicta sylua, qualescunque fuerint, lo­candi inhabitatores; prestantes eciam sibi ab omni­bus oneribus in sylua nominata angariarum scili­cet et perangariarum absolutionem. Ita eciam, quod in eadem sylua homines locati, coram nullo alio,, quam coram suo Domino, et eius Sculteto iure Teutonico, ipsis in oinnibus suffragante, cogendi sunt litigare, excepto iure ducali, quod est deci­sio capitis, vel membrorum mutilatio , quod no­bis, nostrisque successoribus reseruamus. Vt au­tem hec noslra concessio in perpetuum robur au­ctore Domino firmitatis obtineat, presens proinde documentum sigilli nostri roborauimus impressio­ne. Datum in Danczow. A. ab Inc. Dom. MCCIV. " Apud Bardosy Suppl. Analect. Scepus. p. 5 — 6. A. Ch. 1205. Innoceritius PP. III• post obitum Emerici R. *. curam Jilii eius Ladislai, Andreae Duci commendat, lnnocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, dilecto filio nobili viro, Duci Andreae, regni Vn­gariae Gubernatori, salutem, et apostolicam be­nedictionem. Post obitum inclitae recordationis Henrici, regis Vngariae, fratris tui, litteras tuas, deuotionis primitias, benigne recepimus, et gra-

Next

/
Oldalképek
Tartalom