Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1204. Iaanitius Rex Bulgariae de controuersia in­ter se, ac Emericum Regem , ad Innocentiurn III. PP. refert. — — Scribo autem vobis et de Vngaro , quoniam imperium meum non habet aliquam so­cietatem regionuin , vel aliquam rem cum eo ; ne­que ei nocet. Imo ipse parui pendit , et nocet regionibus mei imperii. Et dominus Leo Cardina­lis vidit, et vestrae sanctitati annunciabit iustum , vel iniustum , qnod est ab imperio meo , aut si ego parui pendo Vngarum, vel si ipse meum irn­perium parui pendit. Et scribat ei sanctitas veslra, quatenus distet a regno meo; quoniam imperium meum nec eurn habet parui pendere, nec contra terras eius abire. Si vero ipse venerit contra ter­ras imperii mei, et Deus adiuuerit, vtvincaturj non habeat Sanctitas vestra imperium meum su­spectum, sed sim liber. " Apud Baluz. ibid. p. 42. A. Ch. 4204. Emericus R. H. Abbates ad S. Aegidium in Simigio eligi vult Hungaros. Innocentius — — carissimo in Christo /ilio — illustri regi Vngariae, salutem et apostolicam benedictionem. Yenientes ad apostolicam sedcm dilecti filii H. G. A. et 13. monachi sancti Ecidii de Vngaria, nobis lacrimabiliter intimarunt, quod, eorum abbate defuucto, alium sibi secundum an­tiquum et approbatum moreru sui monasterii ele­gerunt, quod hactenus tam abbates , quam mona­chi consueuerunt habere Latini ; sed tu lili caris­sime, quod cum deuolione et reuerentia retule­runt, regium sibi noluisti praebere consensum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom