Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
aflirmans , quod in alium , quam Vngarum, miiiime eonsentires. Venerabilis autem Frater noster B. Spalatensis Arcliiepiscopus, hoc attendens , ad praesentiam tuae serenitatis accessit, et monasterium ipsum velociter impetrauit. De quo, si verum est, valde miramur, quia licet professione sit monachus , et natione Latinus, quum tamen pontificis gerat officium, abbatis non debuit ministerium vsurpare: praesertim et in aliena Diaecesi, et per laicam potestatem; qui non multo post cum seruis monasterii memorati monachos vniuersos super thesauro monasterii apud regiam celsitudinem grauiter accusauit. Sed ipsi voluntatem praesentientes illius, statim, ipso praesente, cuidam homini suo, quem ipse secum adduxerat, et multis aliis bonis viris thesaurum Ecclesiae non solum integrum assignarunt, sed etiam augmentatum. Verum idem Archiepiscopus , voluntatem suam cupiens adimplere, opportunitate captata, in eos armata manu irruit vioienter, et quosdam ex ipsis manu propria flagellauit , quosdam vero coniecit in vincula ; cunctisque penitus destitutis , monachos Vngaros pro sua instituit voluntate , appellationi non deferens, quam iidem monachi super tanto grauamine, ad sedem apostolicam emiserunt , terminum in assumtione beatae Mariae Virginis proximo praeteritae praefigentes. Quia vero nec nouum est, nec absurdum, vt in regno tuo diuersarum nationum conuentus vni cfomino, sub regulari habitu, famulentur; licet vnum sit ibi Latinorum coenobium, quum tamen ibidem sint multa Graecorum ; serenitatem regiam rogamus attente, et monemus ; quatenus in statum debitum reuocato, quod non tam proprio motu , quam alieno consi-