Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

licet reformata fuerit etfirmata , vtinam tamen me­iius obseruata fuisset! Ad secundum vero Capitulum respondemus hoc modo: quod reuera tu nunciis nostris in terra Io­annitii , Domini Bulgarorum , et ipsius nunciis , ad Ecclesiam Romanam ire volentibus, per terram tuam securum conductum, et liberum transitum concessisti ; dimittens exercitum ad preces legati nostri, quem congregaueras contra ipsum, sumti­bus frustra consumtis ; super quibus serenitati tuae gratiarum referimus actiones. Quod autem scripsi­sti, quoniam praefatus Ioannitius terram, quam pater tuus sorori tuae, Imperatrici Graecorum , dedit in dotem, detinet occupatam, et terram Ser­uiae, tuae coronae subiectam, adiuncta sibi paga­norum multitudine copiosa, crudeliter deuastauit, ita quod praeter eos, qui per euts tyrannidemsunt peremti, non pauci Christiani sunt in paganorum captiuitatem deducti, eo videlicet tempore, quo, precibus nostris inductus, Rege Bohemiae a Phi­lippi consortio separato , et Regi Othoni coniuncto, cum ipso pro isto validum contra ipsum exercitum destinasti; certissime noueris, nobis esse valde molestum, quidquid in tuam iniuriam et iacturam noscitur attentatum: et vt inde congrue satisfaciat, nos diligens studium impensuros, et operam efh­cacem. Ad tertium vero capitulum respondemus tali­ter: quoniam etsi scripseris, quod praefatus Ioan­nitius nullius terrae sit de iure dominus, licet ali­quam partem tui, et aliam Regni alterius ad tem­pus detineat occupatam ; vnde miraris, quod tam manifestum inimicum tuum, te inconsulto, tam subito in Regem proposuerimus coronare. Secus

Next

/
Oldalképek
Tartalom