Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
est tamen ex aliqua parte, vt salua tui pace loquamur, quum super hoc non plene noueris veritatem. Nam antiquitus multi Reges in Bulgaria successiue fuerunt auctoritate apostolica coronati, sicut Petrus et Samuel , et alii nonnulli post eos. Nam ad praedicationem sanctae memoriae Nicolai, praedecessoris nostri, Rex Bulgarorum , ad quorum consulta saepissime respondebat, cum toto Regno , sibi commisso , meruit baptizari; sed tandem praeualentibus Graecis, Bulgari perdiderunt regiam dignitatem; quin imo compulsi sunt, graui ,sub iugo, Imperatori Constantinopolitano seruire; donec nouissime duo fratres Petrus videlicet et Ioannitius, de priorum Regum Prosapia descendentes, terram patrum suorum non tam occupare, quam recuperare coeperunt; ita, quod vna die de magnis Principibus , et innumeris populis mirabilemsunt victoriam consecuti; non ergo negamus, quin forsan aliquam partem terrae violenter inuaserint; sed constanter asserimus, quod plurimam terrae partem de iure recuperauere paterno. Vnde nos eum non super alienam, sed super propriam terram, ad instar praedecessorum nostrorum Regem intendimus coronare; volentes, vt et ipse terram restituat iniuste detentam; et terra iniuste detenta restftuatur eidem; quum ipse postulaueris hoc a nobis, vt de terris inuasis faciamus inter te et ipsum vtrique parti iustitiam exhiberi. Quum igitur nunciis nostris, et nunciis eius ad nos, non solum liberum concesseris transitum, verum etiam securum ducatum, non debuimus opinari, quod ipse tibi esset infestissimus inimicus; sed per nostrae sollicitudinis studium, inimicitiarum occasione sublata, de inimicis fieri valeatis amici. Nec repente processi-