Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
runt, sicuti in Regno, ita sibi in reuerentia B. Petri in successoribus exhibenda, pariter successerunt; praesersim inclitae recordationis Bela Rex , pater tuus , qui toto tempore vitae suae sedemapostolicam sluduit honorare; cui tu tam in Regno, quam in deuotione succedens , ea facere studuisti, quae ad ipsius procederent commodum ethonorem. Porro sicut nos ea, quae dicta sunt, absque dubio recognoscimus esse vera, ita tu ea, quae sunt dicenda, veraesse, procul dubio recognosces. Licet enim praedecessores nostri progenitores tuos inter alios Reges catholicos diligere, ac honorare studuerint, quadam gratia speciali satagentes, illis secundum Deum in onmi necessitate fauere; specialiter tamen clarae memoriae patrem tuum apostolica sedes toto conamine promouerestuduit, ita quod, quum propter quasdam caussas, sicut credimus tibi notas., regalem non posset obtinere coronam , felicis recordationis Alexander Papa, praedecessor noster, post multas exhortationes, praeceptiones et coinmonitiones, Strigoniensi ArchiEpiscopo factas, vt ei regium diadema conferret, quum ipse non posset ad hoc aliquaterms inclinari; tandem Colocensi Arclii-Episcoj^o districte praecepit, vt ipse illum, absque praeiudicio Strigonieusis Ecclesiae, coronaret in Regein; et sic ad mandatum apostolicae sedis oJjtinuit coronari. Quantum etiam circa principium Regni, quod vtique propter dissensiones multorum non leuiter exstitit perturbatum , apostolica sedes tibi curauerit subuenire , ipse rerum ostendit effectus ; quae tandem per legatum suum, ad hoc specialiter destinatum, te ac tuos ex vnaparte, nec non et fratremtuum, ac fautores eius ex altera, reduxit ad pacem; quae