Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

vniuersa conareris efficere, quae sibi crederes com ­placere; dato prius cum omni iucunditate du­catu nunciis, quos in BuJgariam duxerat destinan­dos; datoque pacis osculo , et facta cum magno gaudio mutua promissione amicitiae specialis, et muneribus elargitis, non solum licenliam obtinuit transeundi; verum etiam tuis nunciis praecepisti, vt eum transferrent in Bulgariam , cum Jionore, promittens , quod tuum sibi scriptum , in confinio destinares, quod ipse apud se secretius retineret, et secundum illud ad reformationem pacis fideliter laboraret. Procedens ergo cum nunciis tuis vsque ad regni terminum, peruenit ad castrum, quod vocatur Keue, vbi solo Danubio mediante re­gnum Vngariae a Bulgarorum prouincia separatur, multis eum cum desiderio exspectantibus ex altera parte. Sed post vnius moram diei, nuncios ex insperato recepit, qui cum festinatione maxima venientes, sibi et episcopo Bulgaro transitum fe­cerunt omnino praecludi, ex parte regia propo­nentes, vt ad quoddam tuum praesidium retroi­ret, quod itinere trium dierum reliquerat iam post tergum; ibique morans, domino Bulgarorum per nuncios demandaret, quod ad (Juamdam insulam festinus accederet, in confinio constitutam, vt vbi prius de controuersia, quae vertitur inter vos, plene cognosceret, et eam fine debito terminaret; alias ei transitus non pateret. Ipse vero Cardina­lis inter multa respondit, quod lioc tali modo fa­" cere non debebat; tum quia, si eum cum huius­modi pactionibus reciperet, ad matris vbera re­deuntem, quum supra hoc non tam seculare, quam spirituale negotium ageretur, videretur interueni­re species Simoniacae prauitatis: tum quia non Tom. II. 28

Next

/
Oldalképek
Tartalom