Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
posset eum compellere ad aliquid faciendum, donec obligatus esset apostolicae sedi per vinculum spirituale. Ynde, quum nollet ab incepto itinere retroire, potinus exiit a Comite Castri edictum, quod quicunque sibi, et suis , aut etiam episcopo memorato , auderet aliquid vendere, aut aliquod liumanitatis solatium exhibere, poenam incurreret personarum, et rerum. Et ipse Cardinalis cum episcopo saepe dicto a tercentis ad minus circumfusis satellitibus custoditur, qui adeo ipsum comprimunt, quod ostium Camerae, si camera dici debet, obseruant; vt taceamus ea, quae sibi et suis >circa necessaria naturae viliter irrogantur. Heu! beu! fili carissime, vbi est regia Clementia? vbi religio Cliristiana ? vbi specialis deuotio, quam ad nos *et romanam jecclesium praedicaris habere ? Mutatus est eolor optimus, et aurum in scoriam est conuersum. Parcat igitur eis Deus, qui animum tuum tam prauo consilio seduxerunt, volentibus inter regnum et sacerdotium, discordiam seminare. Sed nos pro certo speramus , quod aut per te ipsum iam errata eorrexeris, aut ad monitionem nostram taliter debeas emendare, vt iniuria transeat in honorem et offensa in gratiam reuertatur. Quo circa serenitatem regiam, de qua plene confidiinus , rogamus attentius, et moneinus, in remissionem peccatorum tibi iniungentes, quatenus iniuriam praedicto Cardinali , imo verius nobis in ipso, quin potius illatam domino Iesu Christo in nobis, ita satagas abolere, vt nos in hoc deuotionem tuam experiri possimus, et non cogamur propter hoc aliquid agere, quod tibi possit esse molestumj quia quantumcunque nobis inolestum existeret, te in aliquo molestare, non posse-