Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
quorum studio et diligentia earumdem Ecclesiarum status posset in melius reformari. Nos igitur * eiusdem Regis petitionibus inclinati, discretioni vestrae per apostolica scriptamandamus, quatenus ad praedictas Ecclesias accedentes, inquiratis diligentius veritatem, vtrum per ipsos monachosGrae • cos eadem monasteria in religionis obseruantia valeant reformari; vtrumve de diaecesanorum Episcoporum consensu, vnus fieri possit ex iis Episcopatus, qui nobis sit immediate subiectus; quod super his inueneritis, fideliter conscribentes, sub testimonio sigillorum vestrorum ad nostram praesentiam destinetis, vt per inquisitionem vestram instructi, securius in eodem negotio procedamus. Interim autem ad correctionem eorum operamimpendatis efficacem. Datum Laterani XVI. Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno septimo. Apud Dobner monum. T. II. p. 541. E reg. anniVII. epist. 47. Katona T. IV. p. 708. sq. A. Ch. 1204. Idem Innocentius, Emerici Regis votis satisfacturus, circa transf erendam de arce Posoniensi in Vrbem S. Martini Praeposituram, voluntatem suam declarat. Innocentius Episcopus , Seruus SeruorumDei, venerabili Fratri, Strigoniensi Archi Episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Supplicauit nobis carissimus in Christo filius noster, — — Rex Vngarorum illustris, vt, quia in quodam castro suo Posoniensi Praepositura consistit, et ex accessu hominum ad eamdem timet sibi de castro illo periculum prouenire; ei licentiam concedere dignaremur, vt Praeposituram ipsam extra muni-