Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
'tioiiem eonstruere, de licentia nostra valeat. Nos aiitem eius petitionibus annuentes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus super translationein ipsius Praepositurae iliud auctoritate nostra statuas, quod necessitati Regni et vtilitati Ecclesiae noueris expedire. Prouisurus ne corpus beati martyris, qui in dictaEccIesia requiescit, debita veneratione fraudetur. Datum LateraJii YIII. Kal. Maii, Pontificatus nostri anno VII. Apud Dobner Monumen. Tom. II. p. 546. Ereg. un. VII. epist. 56. Katona Tom. IV. pag. 710. A, Ch. 1204. Idem Innocentius PP. petente Emerico Hege, huius filium Ladislaum infantem coronandum iubet. Innocentius Episcopus venerabili fratri — — supplicauit nobis — — vt quia transire j>roposuit in subsidium terrae sanctae, ne regnum suum remaneret, quasi regimine destitutum, tibi scribere dignaremur , vt carissimum in Cliristo filium nostrum, natum suum, regali diademate insignires. Quo circa fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, quum ab eodem rege fueris requisitus, iuxta petitionem suarn, praedictum filium eius, quamuis minorem, non differas coronare, recepturus ab ipso patre, filii sui vice, corporaliter iuramentum tam super apostolicae sedis obedientia, quam supcr ecclesiae Vngaricae libertate, sicut progenitores sui cum liumilitate, et deuotione impenderunt. Datum vt supra. Apud Dobner Mon. T. II. p. 557. E reg. anni VII. epist. 57. Katona Tom. IV. p. 712. cf. Raynald. ad A. 1204. n. XLV.