Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Dei speeiali defensione secura consislant. Volu­mus etiam, vt, si Dominus interim masculum tibi dare dignetur haeredem , in tuo tibi ducatu suc­cedat; et, donec ad legitimam aetatein peruenerit, apostolicae sedis praesidio specialius foueatur. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae prole­ctionis et constitutionis infringere etc. Datum, vt supra. Apud Dobner Mon. Tom. II. p. 340. E reg. an. VI. ep. 157. Katona Tom. IV. p. 692. A. Ch. 1203. Idem Inriocentius Iobo, A. Episcopo Slrigo­niensi , iura et priuilegia Metropolitanae Ecclesiae Stri­goniensis conjirmat. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, venerabili Fratri , Strigoniensi Archi - Epistopo , salutem et apostolicam benedictionem. Iustis pe­tentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum; et vota, quae a rationis trainite non discordant, effectu prosequente complere. Ius, quod a bonae memoriae Alexandro Papa, praede­cessore nostro, et inclitaerecordationis Bela , Vn­garorum llege, ac Ecclesia Colocensi, videlicet, vt Vngarici Reges ab Archi-Episcopis Strigonien­sibus semper debeant coronari, Strigoniensi me­tropoli fuit manifeste recognitum, sicut in eorum authenticis continetur; et felicis recordationis Cle­mens , et Coelestinus , praedecessores nostri, suis litteris confirmarunt. Ius quoque, quod habes in conferendis Ecclesiasticis Sacramentis Regibus, et Reginis Vngariae, ac Haeredibus eorumdem; et iurisdictionem ecclesiasticam, quam in praepositos, et officiales regiae domus habes, quam et idem

Next

/
Oldalképek
Tartalom