Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

praetlecessor noster Coelestinus Ecclesiam tuamha­bere decreuit; iurisdictionem etiam, quam obtines in Abbatiis, et Praeposituris regalibus, Ecclesiae Strigoiiiensi per Vngariam vbicunque subiectis; decimas insuper, primitias et incensum, quae de Camera Regis Ecclesiae memorataedebentur, sicut omnia de ratione, vei consuetudine ad Ecclesiam tuam pertinere noscuntur , • tibi et successori­bus tuis, auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae confir­mationis infringere, vel ei ausu temerario contrai­re. Si quis autein etc. Datum Praeneste III. nonas Maii, Pontiiicatus nostri anno VI. Apud Dobner Mon. Tom. II. p. 53G. E reg. anniVf. epist. 55. Katona Tom. IV. p. 669. sq. A. Cli. 1205. Idem lonocentius Ioh. Colocensem A. Episco­pum, Vulco, Megaiupano Seruiae, in negotio vnionis vice sua venturum , commendat. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, dilecto filio , nobili viro Megaiupano Seruiae, sa­lutem et apostolicam benedictionem. Mediator Dei et hominum Deus homo, Iesus Christus, apostoli­cae sedis primatum in beato Petro, Apostolorum Principe, stabiliuit, qui et ante passionem suam inquit ad ipsum: „Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et quodcun­que ligaueris super terram, erit ligatum et in coe­lis; et quodcunque solueris super terram, erit so­lutum et in coelis. u Et circa passionem suam dixit eidem: „Symon, sathanas expetiuit vos, vt cri­braret sicut triticum; sed ego pro terogaui, vt non deficiat fldes tua; et tu aliquando conuersus, Tom. II. 27

Next

/
Oldalképek
Tartalom