Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Deo possumus, praestare velimus assensum, pa­riter et fauorem : quia tamen sapientibus el in­sipientibus sumus, seeundum apostolum , praeser­tim in iustitia, debitores, petitioni tuae taiiter re­spondemus : quod in his eam discretionem et cau­telam curabimus adhibere, vt, si aliquae inter personas ecclesiasticas regni tui lites emerserint, taliter, auctore Domino, procedemus, quod no­stri occasione processus regnum ipsum nuilum poterit scandalum formidare; quum ad illud in tui fidelitate pacifice conseruandum , quodcunque cum honestate poterimus, consilium et auxilium impertiri, promta simus voluntate parati. Datum Laterani II. Kal. Martii, Pontificatus nostri an­no sexto. Apud Dobner Tora. II. p. 332. Ex reg. A. VI. ep. 8. Katoua Tom. IV. p. 662. A. Ch. 1203. Idem Innocentius Emerico Regi , Praepositoa regales ad impetrandam a Sede Apostolica conjirma­tionem, ohstringi rescribit. lnnocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, carissimo in Christo Filio II. Begi Vngariae illu­stri, salutem , et apostolicam benedictionem. Re­galis Magnificentia nuper nobis per suas litteras supplicauit, vt quum regales praepositurae, quae sunt in Vngaria, sicut ad te in temporalibus nul­lo pertineant mediante, statuere dignaremur, vt nouus praepositus ad sedem apostolicam infra an­num, vel in propria, vel per idoneum nuncium, cum litteris regalis assensus accedat, confirmatio­nis gratiam obtenturus. Nos ergo tuis precibus inclinali, praesertim cum consonent canonicis in-

Next

/
Oldalképek
Tartalom