Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
stitutis, praesentium auetoritate statuimus, vt, quicunque de ceteris ad regimen praepositurarum iJIarum, quae ad nos in spiritualibus nullo pertinent mediante , fuerint euocati, ad apostolicae sedis praesentiam infra annum in personis propriis, vel per idoneos nuncios, cum litteris regalis assensus, accedant pro conlirmationis munere obtinendo , ita quod interim in spiritualibus non ministrent: qui, si forte infra praedictum termiiuim venire neglexerint; ex tunc praepositLiris illis se nouerint spoliandos. ]Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitLitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem Iioc attentauerit, indignationem omnipotentis Dei, et JjeatorLim Petri, et Paulli, apostolorum eius , se nouerit incursurum. Datum Laterani II. Kalendas Martii. Anno pontificatus nostri sexto. Ibid. Dobner Tom. II. p. 330. E reg. A. VI. ep. 7. Katona Toin. IV. p. 663. sq. A. Ch. 1203. Professio fidei a Monachis Bosniae coram Ioanne , S. A. Legato deprompta. In nomine Dei aeterni , Creatoris omnium, et humani generis Redemtoris, anno ab ipsius Incarnatione 1203. Domini vero Innocentii III. Papae anno VI. Nospriores illorum hominum, quihactenus singulariter christiani nominis praerogatiua vocati SLimus in territorio Bosnae , omnium vice constituti, pro omnibus, qui sunt de dicta nostra societate fraternitatis, in praesentia domini Ioannis de Casemar, Capellani summi Pontificis et Romanae Ecclesiae in Bosna , propter hoc delegati, praeseute patrono Bano Culino, domirio Bosnae, pro-