Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

regem ipsum, quod Cliristus auerlat! in peregri­•natione sua persoluere debitum conditionis huma­nae contingeret; nullus vestrum ab illorum ordi­natione se subtrahat , donec dictus iilius eius ad nnnos perueniat aetatis iilius , quod sedere possit potenter in solio regni sui , et illud feliciter gu­bernare. Datum Laterani V. Kalen. Martii. Pon­tificatus nostri anno sexto. Apucl Dol>nei\ Monum. incdita. Tom. II. p. 331. E reg. A. VI. -ep. IV. Katona Tom. IV. p. 658. A. Ch. 1203. Idem Innocentius III. ne lis inter AA. Epi­scopos Strigon., et Colocensem, per ahsenticim Emerici H. H. cum scandalo erumpat, curaturum se promittit. Quum personam tuam inter christianissimos reges, et Catholicos Principes, speciali dilectionis praerogatiua in Domino amplexemur; preces ac petitiones tuas , in quibus possumus, libenti ani­mo exaudimus, et ad ea gratanter intendimus , quae Serenitati regiae nouimus complacere. Fuit sane propositum coram nobis ex parte magnitu­dinis tuae, quod, quum pro subuentione terrae sanctae crucem assumseris, et domino proposue­ris reddere, quod vouisti, ne regnum tuum in­terim aliqua posset seditione turbari, venerabili­bus fratribus nostris — — Strigoniensi, et — C'o­locensi Archiepiscopis iniungere dignaremur, ne in absentia tua, ecclesiarum occasione suarum, aliquas lites mouerent, per quas in regno dissen­siones et scandala orirentur. Nec nos etiam ad eas, quae iam ortae sunt, cognoscendas, vel etiam com­mittendas, vsque reditum tuum, intendere curare­mus. Licet autem petitionibus tuis, quantum cum 26 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom