Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
licam benedictionem. Ecce carissimus m Christo filias noster Henricus, Vngariae rex illustris , assumta cruce , Christum sequi proponit, regnum temporale dimittens, vt aeternum acquirat, propriumque relinquit, vt ab haereditate Domini exeutiat Pharaonem , et liberet virgam haereditatis ipsius, et eius signa demonstret his, qui prqphetam non esse testantur, qui eos vltra cognoscat: iamque manum in superbiam eleuauit etiam, ne deinceps, qui Christum oderant , glorientur, sed discant potius , dLirLim esse contra stimuhim calcitrare, aut pugnare liominem contra Deum. Vt igitur ki absentia tanti Principis, qui peregrinatur & regno, vt ducat in patriam peregrinos, ad regni tutelam, et defensionem taliter pontificalis accingatur auctoritas, quod regnum eius transferri non possit ad hostes, sed potius conseruetur; eidem Fraternitati Vestrae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus, antequam rex ipse iter arripiaJt peregrinationis, quum mxta doctrinam Apostoli sit regi , tanqLiam praecelienti ab omnibus deferendum, Ladislao filio eius, quem Dominus per gratiam suam illi concessit haeredem, debitum iLiramentum lidelitatis exhibere curetis. Omnes tam Clericos, quam laicos, qui post recessum praedicti regis contra praestitum iuramentum lidelitatis venire praesumserint , omni occasione et appellatione postposita, per excommunicationis sententiam compescentes. Illis etiam, queis idem rex tam filii curam sui, quem annLiente domino, exspectamus et optamus haeredem , et patri successorem in regno, quam administrationem regni commiserit, iuxta ordinationem regis ipsius, reuerentiam debitam exhibere curelis. Et, si forte /