Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

A, Ch. 1203. Innocentius III. de Cruciatorum poenitentia gaudet, optat illam fore veram; ac ne terram Grae­corum occupare praesumant, monet. Gaudemus, quod reeeptis litteris nostris, er­ratum in vobis intelligentes, deuote, ac humiliter mandatum estis apostolicum exsequuti, et iuramen­to praestito, vel recognito, absolutionis benefici­um percepistis, vos et successores vestros — ad satisfaciendum iuxta mandatum nostrum super eo, quod apud Iaderam excommunicationis sententiam incurristis , per patentes litteras obligantes. Vti­nam autem poenitentia sit vera , vt sic poeniteatis videiicet, de commissis, quod a similibus de cetero caueatis. — — Nulius itaque vestrum sibi temere blandiatur, quod terram Graecorum occupare sibi liceat , vel praedari, tanquam minus apostolicae sedi subiectam: et quod lmperator Constantinopo­litanus, deposito fratre suo , et etiam excoecato , imperium vsurpauit. Sane, quantumcunque in hoc, vel aliis idem Iinperator, ac homines eius iurisdi­ctioni commissi, delinquant: 11011 est tamen ve­strum de ipsorum iudicare delictis; nec ad hoc crucis signaculum assumsistis, vt hanc vindicaretis i niuriam, sed opprobrium potius Crucifixi, cuius vos obsequio specialiter deputastis. " Apud Rayn. A. MCCIJI. n. XIII. L. VI. Epist. 101. Katona Tom. IV. p. 655. A. Ch. 1203. Idem Innocentius PP- pro expeditione sacra ab Kmerico It. suscipienda ordines praescribit. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis , et cpisco­pis, per Vngariam constitutis, salutem et aposto­Tom. II. 26

Next

/
Oldalképek
Tartalom