Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

iterum causae, iustitiae interpretes, aut cJementiae potius conciliatores , iidem considebant. Nulla sine his comitia, nul­li conuentus regii, quin ne bella quidem ipsa his absentibus gerebantur; scrinio­rum magistri, tabularii sanctioris prae­sides et custodes ex ipsorum tantum or­dine legebantur; sic, vt nihil poene pu­blicae rei in bello vel pace occurrat, cu­ius non pars magna ad sacrum ordinem­non pertinuisset": ait ad res nostras Sig. Calles in praef. Hist. Eccl. Germaniae. Sed donationes quoque maiori longe numero fiebant viris Sacris, quam secularibus: Ordine S. Benedicti continuis fundatio­nibus locupletato; Cisterciensium ac Prae­monstratensium institutis in regni gre­mium cooptatis; bonis ac iuribus Epi­scopatuum , Archiepiscopi praesertim Strigoniensis, multipliciter auctis. Ac , quod, opinione mea sunimum est; dum viros ordinis seculares non amor Patriae, non gentilis lionor potest mouere ad char­tas suas e captiuitate manu mittendas ; Viri sacri eas certabant proferre rebus historicis consulturi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom