Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Hoc in merito Excellentissimo Geor­gio Klimoni, Quinque-Ecclesiensium Epi­scopo, praecipua debetur gloria: is Ya­ticana tabularia, fas sit dicere , expila­uit; archiuum Abbatiae Simighiensis, diplomatibus vetustissimis pretiosum, re­serauit; domesticos ac exteros ad colli­genda vnde vnde monumenta historica incitauit , fouitque : eapropter excelsi animi sui praeconem nactus elegantis­simum: „Ad quosquos demum, inquit, Re­uerendissime, ac Excellentissime Prae­sul summa doctrinae Tuae fama pertigit, quem vero illa latere potuit? nemo vnus mirabitur, Te tam longinque, atque ex alia gente Moecenatem huic Tomo quae­situm. Vt enim thura Deorum altaribus nascuntur, ita libri , ingeniorumque partus eorum aris imponi optant, quos velut quaedam Pieria Numina in sacra­tius concilium suuin adsciuere Diuinae Musae. Haec summa doctrinae fama Te eo digniorem tanto Musarum consortio reddit, quod eam 11011 modo virtus alis

Next

/
Oldalképek
Tartalom