Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
ne medio pertinere, manus illieitas nullatenus extendatis , et ins eorum temeritatis ausu nullus vsurpet: quia, quum iura vestra vobis velitis illibata seruari, indignum esset pariter et absurdum, si ea, quae ad nos pertinent, turbaretis. Nee nos possemus id aequanimiter sustinere. Datum Laterani YI. Idus Nouembris. Pontifieatus nostri anno quinto. Apud Dobner Mon. Tom. U. p. 529, Ex reg, anni V. ep. 102. A. Ch. 1202. Idem Innocentius Emerico H. II. circavotum expeditionis in terram sacram rescribit. Innoeentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, carissimo in Christo filio, H. illustri Hegi Yngariae, salutem et apostolicam benedictionem. llegiae magnitudinis litteras, hilari vultu, et alacri mente recepimus, et quaecunque nobis dilecti filii .— — abbas Pelisii, et Archidiaconus, nuncii tui, nobis proponere voluerunt, intelleximus, diligenter eis aurem beniuolam adhibentes, sicut qui te inter christianissimos l\eges et catholicos Principes obtentu magnificae deuotionis , quam circa nos et llomanam semper Ecclesiam, vestigiis Praedecessorum tuoruin inhaerens, habere dignosceris , specialis dilectionis praerogatiua diligimus , et preces ac petitiones tuas, in quibus cum Deo possuinus, libenti animo exaudimus. Proposuerunt siquidem nobis iidem nuncii tui, et id etiam eaedem litterae coutinebant, vt super soluendo voto, quod pro subuentione terrae sanctae pie, ac laudabiliter emisisli, tibi consulere deberemus, quum venerabilium fratrum nostrorum Archi-Episcoporum et