Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Episcoporum Regni tui admonearis consilio, vt de­bitum peregrinationis susceptae propter inimicitias Gubani ; qui cum innumera multitudinepaganorum quamdam partem populi christiani , tuae coronae subiecti, clam captiuatam deduxit, et partem residu­am debellare sine intermissione conatur, ad tempus debeas retardare. Nos autem, qui lionorein tuum paterna caritate diligimus, regiae serenitati de pu­ro corde, et conscientia bona et fide non ficta, consulimus, quod, si fieri potest absque periculo Regni tui; quod vtique fieri posse confidimus et speramus, tum pro salute animae tuae, turn pro terrae sanctae necessitate. non tardes reddere l)o­mino , quod vouisti ; vt sicut princeps Catliolicus et Christianissimus Rex diuitias Heinii coelestis de~ o liciis Regni terreni praeponere videaris ; neue ma­culam in gloria tua ponas, et diuinam incurras of­fensam, quam ex eo forsitan incurristi, quod post­quam fuisticruce signatus, contra Christianos arma mouisti, ex quo forte iusto iudicio praescripto con­tigit tuo Regno iactura, quamquam hoc nobis praefati nuncii 11011 retulerunt. Etsi contra paga­nos , aut etiam Christianos non impugnando , sed resistendo, moueris arma , inculpabilis videaris. Nos enim ad conseruandum et protegendum in tua fidelitate Regnum Vngariae, quodcunque cum ho­nestate poterimus, promta sumus voluntate parati consilium et auxilium impertiri. Datum Laterani V. Idus Nouembris, pontificatus nostri anno quinto. Apuil Dobner monutn. T. II. p. 428. E regesto anni V. epist. 103. Katona Tom. IV. p. 634.

Next

/
Oldalképek
Tartalom