Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

per venerabilis frater noster Spalatensis Archiepi­scopus , Patarenos non paucos , de Spalatensi et Traguriensi Ciuitatibus efFugasset; nobilis vir Cu­linus, Banus Bossinus iniquitati eorum non solum tutum latibulum, sed et praes diuin contulit ma­nifestum, et peruersitati eorumdem terram suam, et se ipsum exponens , ipsos pro catholicis, imo vltra catholicos honorauit ; vocat eos antonoma­stice Christianos : Ne igitur huiusmodi rnorbus, si eius non obsistatur principiis , vicina corrumpat, et in regnum , quod absit, Vngariae defluat labes eius , serenitatem regiam rogamus, monemus et exhortamur in domino, in reinissionem tibi pecca­minum iniungentes, quatenus ad vindicandam tan­tam Christi et Christianorum iniuriam, potenter et regaliter accingaris ; et nisi banus praedictus vniuersos haereticos de terra suae potestati subie­cta, proscripserit ; bonis omnibus confiscatis, tu eum et haereticos ipsos non solum de terra eius, sed de toto Vngariae regno proscribas; et bona talium, vbicunque per terram tuam poterunt in­ueniri , confisces ; nec parcat oculus tuus bano praedicto, quin contra eum iurisdictionem exer­ceas temporalem; si alias ad viam rectitudinis non poterit reuocari. Nicolaum quoque , quondamFa­rensem episcopum, qui non solum praeter aucto­ritatem nostram , sed etiam contra prohibitionem expressam, ladertinam metropolim, quam prae­sumsit inuadere, detinere praesumsit; vnde su­spensus a nobis, anathematizari mandatur , vt a suo resipiscat errore, tradita tibi potestate com­pellas; ne iuxta canonicas sanctiones non careas scrupulo societatis occultae, si manifesto facinori desinas obuiare. Datum Laterani V^ Idus Octobris, Pontificatus nostri anno III.

Next

/
Oldalképek
Tartalom