Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Apud Dobner mon. Tom. II. p. 526. Kalona Tom. IV. p. 602. sq. Postquam Daniel, episcopus Bosnensis, per summum dedecus dignitatis suae episcopalis, fauo­rem et praesidium Patarenis praestitisset , Bernardus Spalatensis Archiepiscopus ab Innocentio III. anno hoc mandatum accepit , vt singulis festis diebus , in aede metropolitana, praesente, atque audiente populo , solen­ni ritu, publice, ac nominatim Danieli Episcopo Bosnen­si, sacris interdictum esse, denunciaret, quod Patare­nos Spalato et Tragurio expulsos recepisset; ac nisi in­tra mensem eos eiiciat, illum omni ecclesiasticae hier­archiae gradu deiectum in ordinem cogat. " Teste Far­lato Tom. tlt. p. 232. Tom. IV. p. 45. Abrahamus Bzo­vius in annalibus ecclesiasticis itidem de Nicolao Pha­rensi geminum ab Innocentio mandatum Bernardo mis­sum, in haec verba notat: ,,Iniungebat Innocentius A. Episcopo Spalatensi , vt Nicolaum , ab officio suspen­sum , singulis diebus festiuis , pulsatis campanis, et candelis accensis, anathemate percelleret; et si infra mensem non resipuisset ; non tantuin a dignitate epi­scopali, verum etiain ab ordinibus sacerdotalibus depo­neret." Ad A. C. 1200. n. VIII. col. 76. A. Ch. 1200. Berncirdus Spalatensis A. Episcopus senten­tiam a Grubessa Comite secundum virgines Coenobii Senedictini latam, confirmat. Bernardus, Dei gratia, Spalatensis Eeelesiae Arcliiepiscopus, dilectae filiae Chazae, Abl^atissae Sancti Benedicti, et Suceessoribus eius, catliolice intrantibus , in perpetuura. Eorum, quae sub iu­dicum terminantur examine , authenticis exitum litteris, et progressum commendari oportet, ne in dubiam processu temporis redeant quaestio­nem, quae definitiuae calculum sententiae suscepe­re. Et ideo nos, more boni pastoris, volumus disponente Domino, litem minuere, non augere; habentes illud sapienter dictum memoriae, quod nunquam esset litium finis 3 si a pactionibus , et

Next

/
Oldalképek
Tartalom