Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

haereticos receptare, defendere, aut ipsos fouere, yel credere ( f. celare) quoquo modo praesumat; decreto nostro firmiter statuentes, vt, siquis ali­quid horum facere forte praesumserit, nisi primo, secundoue commonitus , a sua super hoc curauerit praesumtione cessare ; ipso iure sit factus infamis., nec ad publica officia vel consilia ciuitatum, vet ad eligendos aJiquos ad liuiusmodi, nec ad testi­monium admittatur ; sit etiam intestaJjilis; nec ad haereditatis successionem accedat. Nullus praete­rea cogatur ei super quocunque negotio respon­dere. Quodsi forsan iudex exstiterit: eius sententia nulJam oJjtineat firmitatem, nec causae aliquae ad eius audieutiam perferantur. Si fuerit aduocatus ; eius patrocinium nullatenus admittatur. Si taJjel-* lio; instrumenta, confecta per ipsum, nullius pe­nitus sint momenti , sed, cum auctore damnato , damnentur. In similibus etiam idem praecipimus obseruari. Si vero fuerit Clericus ; ab omni oflicio et benelicio deponatur , vt in quo maior est cul­pa, grauior exerceatur vindicta. Si quis autem tales, postquam fuerint ab ecclesia denotati , con­temserit euitare; anathematis se nouerit sententi­am incurisse. In terris vero , nostrae iurisdictioni temporali subiectis, bona eorum statuimus publi­cari, et in aliis idem fieri praecipimus per pote^ states et principes seculares, quos ad id exequen­dum, si forte negligentes existerent, mandauimus. eeclesiastica seueritate compelli; nec ad eos bona ipsorum vlterius reuertantur , nisi eis ad cor re­deuntibus, et abnegantibus haereticorum consor­tiurn, aliquis voluerit misereri; vt temporalis sal­tem poena corripiat , quem spiritualis non corri­git disciplina. Accepimus autem, quod, quum nu~

Next

/
Oldalképek
Tartalom