Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

rat intuitu pietatis, feeisti pro motu voluntatis propriae, confiscari. Postmodum vero , quum idem Episcopus propter lioc in Eeclesia, taliter viola­ta, diuina prohibuisset oflicia celebrari; tu deci­mas sibi denegari fecisti, ac vetuisti nunciis eius sub poena priuationis oculorum, ne regnum tuum egredi attentarent; quasi tacite prohibens, ne ad apostolicam sedem accederent, super his querimo­niam delaturi. Quia igitur saluti tuae consulerecu­pimus, et potius animae, quam corpori prouide­re, quum nobis non constiterit de praedictis; se­renitatem regiam monemus et exhortamur in Do­mino, et in remissionom iniungiinus peccalorum, per apostolica scripta mandantes, quatenus taliter, quae praedicta sunt, corrigas per te ipsum; tali­ter Episcopo satisfacias memorato, iinmo potius sedi apostolicae, quam laesisti; taliter Vaciensi ; Ecclesiae damna restaures, quod nos ad id seueri tatis ecclesiasticae manuin apponere non cogamur­alioquin , quantumcunque personam tuam in Do­mino diligamus; quia tamen potius Deo, quam hominibus volumus complacere; dissimulare non poterimus, quin in te et terram tuam exerceamus canonicam vltionem. Certe priorum exemplatepo­tuerant ab huiusmodi reuocare, et a tanta prae­sumtione tuam debuerant compescere voluntatem. Legisti enim, vel forsan audisti, quod, quuinHe­liodorus aerarium, quod erat Hierosoljmis, spo­liarat, percussus ab Angelo exspirasset, nisi pia ei subuenisset oratio Sacerdotis. Balthasar, dum spo­lialo templo, vasis sacris in conuiuio vterelur, articulos manus, Regni sui terminum notauit in pariete depingentis. Poinpeius non quia spoliauit, sed quia intrauit solummodo sancta sanctorum, de

Next

/
Oldalképek
Tartalom