Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
semper victore victus effectus, commissum iugulo expiauit. Sano igitur ductus consilio, per condiguae satisfactionis effectum, tantae praesumtionis reatum studeas abolere, ne praeter canonicae districtionis rigorem, quem debes merito formidare, Deus, vltionum Dominus, qui reddit retribulio«em superbis, in te, ac Regnum tuum iniurias dicti Pontificis, immo suas potius, grauiter vlciscatur. Datum Laterani XI. Kalendas Iulii. Ibid. F. CCCXXX. p. 2. F. CCCXXXI. p. 12. Kutona T. IV. p. 552. A- Ch. 1199. Idern Innocentius Saulo, A. Episcopo Colocensi, vt regem ad iussa Ponti-ficia implenda moneat, contra renitentcm vero inquirat , iniungit. Sauli Colocensi Archi-Episcopo. Inter Vniuersi — vt prius ad Emericum Regem — non cogamur. Ideoque Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenns Regem ipsum ad implendum mandatum apostolicum salubriter moneas, et tam efficaciter, quam diligenter inducas. Quod si nec mandatis,necmonitis tuis aquiescere forte voluerit; tu cum suffraganeis tuis, si vnquam fieri poterit, id studeas ad honoreui apostolicae sedis et nostrum, et tam praedicti Episcopi, quam Ecclesiae Yaciensis vtiliter emendere. Quod si per studium et sollicitudinem tuam id lieri forte non poterit; praesentium tibi auctorilate, in virtute obedientiae, districte praecipiendo mandamus , vt postpositis gratia et timore, solum Deum habens prae oculis, sicut de tua discretione confidinms, inquiras de omnibus praedictis diligentius veritatem; et quod inueneris, per tuas