Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
permanentes, periurii et Siinoniae ipsum Episcopum reum facere, in nostra, et fratruin nostrorum praesentia niterentur ; ex parte ipsius Episcopi fuit propositum ex aduerso, quod cum super liis citatus 11011 fuerit, nec propter hoc venerit, et ideo ius remeandi domum haberet; non tenebatur suis aduersariis respondere. Quumque super his , et aliis esset ab eis in auditorio nostro diutius litigatum, nos, habito cum fratribus nostris consilio, volentes parcere laboribus partium et expensis, quuin et nos solito plus variis simus occupati negotiis, eas ad vos duximus remittendas, per apostolica scripta mandantes: quatenus iuris ordine per omnia conseruato, causam ipsam diligcnter examinantes , et vsque ad difiinitiuam sententiam procedentes , gesta omnia, sigillorum vestrorum munimine roborata, nobis fideliter transmittatis ; diem assignantes partibus competentem, quo recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent. Ad quem si qua earum venire contemserit; nos nilylominus, quantum de iure poterimus, procedemus. Quia vero supra dicti Canonici se queruntur , a iam dicto Episcopo contra iuslitiam spoliatos; volumus et mandainus, quatenus, si rein ita inueneritis se habere, secundum quod eidem Episcopo dictus Colocensis Archiepiscopus sub debito iuramenti dicitur praecepisse, ablata omnia eis, appeilatione remota , restitui faciatis; prouidentes, vt eidem episcopo faciatis ab ipsis Canonicis obedienfiam, reuerentiam, et obsequium debitum exhiberi. Si vero idein Episcopus aliquid proponere voluerit contra Canonicos memoratos; audiatis illud ^ et appellatione remota, fine debito