Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

terminetis. Nullis litteris etc. Datum Calendis Februarii. lbidem F. CCLXII. p. 1. Katona Tom, IV. p. 540. scj. A. Ch. 1199» Idem Innocentius litem ab Abbate de Fbld­vdr contra Episcopum Quinrjue - KccLesiensem mvtam , Episcopis Faciensi , et Chanadiensi , Zirczetisi ilent Abbati, examinandam refert. N. Wacien. N. Cenadien. Episcopis, et N. Abbati Siricen (Zircz)» Quum dilecti filii S. abbas de Feiduar, et magister Obertus, nuncius venera­bilis fratris nostri Quinqueecclesiensis Episcopi pro quaestione, quae vertitur inter eundem Episcopum, et ipsum Abbatem ad nostram praesentiam acces­sissent; nos eis dilectum filium nostrum G. sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconum Cardinalem, concessimus aitditorem ; in cuius audientia Abbas proposuit memoratus , quod quum esset. in pro­cinctu itineris ad Romanam Ecclesiam veniendi, et supra dictus Quinqueecclesiensis Episcopus ad mo­nasterium sumn hospitandi causa venisset, priui­legium , quod clarae memoriae B. quondam rex Vngariae, super ecclesiae suae libertate concesse­rat, quam a iurisdictione prorsus episcopi exem­tam esse proponit, et pecuniam, quam parauerat ad expensas itineris, illi abstulit violenter, ipsum­que in quodam claustro Cisterciensis ordinis car­ceri mancipauit, ne posset vel ad regemire, vel Romanam Ecclesiam visitare. Subsequenter vero , cum ad abbatiam suam eum dictus Episopus re­misisset, et coram rege, proposita super hoc que­rimonia, fuisset inficiatus, se priuilegium eius et pecuniam accepisse, dictus Abbas, vt suis et ec­Tom. IT. 25

Next

/
Oldalképek
Tartalom