Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

stitutorum ipsorum ex necessitate processum im­pediunt, iuxta discretionem in medio residentis , rigor est ecclesiasticus temperandus. Vnde nos , tuae petitioni iustae fauentes, vt valetudinariis, se­nibus et infirmis , dioecesana lege tibi subiectis , qui pro iniectione manuum in personas ecclesia­sticas in canonem latae sententiae inciderunt, iux­ta formam ecclesiae, beneficium absolutionis pos­sis impendere ; ita tamen, quod postquam infirmi suae restiluti fuerint sanitati , ad apostoiicam se­dem accedant, et alii pro itineris labore sibi di­misso , dignum aliquid recompensent, plenam tibi vsque ad triennium auctoritate praesentium conce­dimus facultatem. Datum Lateran. XVII. Calendis Ianuarii. Ibid. F. CCXXVIII. p. 2. Katona Tom. IV. p. 520. A. Ch. 1198. Idern Innocentius Episcopo Clianadiensi , vt Diaconos, et Subdiaconos, qui vxores sibi copulant vetitas , reditibus priuet Ecclesiasticis , praecipit• Quidam Clerici tuae Diaecesis manifeste dicun­tur doctrinae Apostoli obuiare; qui candorem ec­clesiasticae puritatis, quae sine omni ruga, et ma­cula esse debet , et omne, quod est irreprehensi­bile, sibi eligit , suis spurcitiis deprauantes , et dantes offensionem in populo, ministerium suum in vituperium damnosa praesumtione conuertunt. Quidam etenim ex ipsis, in diaconatus et subdia­conatus ordine constituti, vxores sibi , si tamen vxores sint nominandae, contra instituta canonica, vt dicitur, copularunt; qui postmodum dignitates Ecclesiasticas assequuti , curae student domesticae potius , quam ecclesiasticae imminere. Volentes

Next

/
Oldalképek
Tartalom